Olim Philippo, Macedonum regi, muněri missus est equus, appellatus Bucephălus, mirus for mā sed naturā ferox, freni intolérans. Quotiens enim Philippus rex aliique nobiles Macedónes in equum ascendère conabantur, ab eo excutiebantur. Tum Alexander, regis adulescens filius, ad equum appropinquavit et, cum eius motus diu attenteque perscrutatus esset, animal habe nis trahens atque suaviter blandiens adversus solem obvortit, quia – ut Alexander intellexěrat - equus suā umbrā terrebatur. Deinde, cum in Bucephăli dorsum ascendisset, equum habēnas levīter addūcens, eum domare coepit. Tandem, cum equum satis quietum sensit, habēnas laxavit atque mirum animal ad cursum tam effrenatum incitavit ut brevi e praesentium con spectu evanuěrit. Philippus pater aliique nobiles, Alexandri temeritatem conspicientes atque eius vitae timentes, anxii iuvenis reditum exspectabant sed, cum Alexandrum in equo domito redeuntem vidissent, eum plausibus salutavērunt. Tum Philippus, gaudio lacrimans, exclama vit: “Fili mi, regnum magnitudini tuae par a deis pete, quoniam Macedonia tibi satis magna non est!”.